- CAELARE
- CAELARECardano l. de Lapidibus, et sculpere sic distinguuntur, ut caelare de gemmis dicatur, quae cavatâ effigie insigniuntur; sculpere vero, quum imago prominens figuratur, velut in nummis, qui Principum vultibus signantur. Sed Salmasio hoc ipsum caelare Latinis dicitur, quum imago prominet ac protuberat; qui proin caelatas gemmas non de scalptis vel cavatis, sed de exprimentibus ectypam et exstantem imaginem, accipit: Scalpere vero is pro cavare sumit, vide infra ubi de Cavatoribus. Quintilianus l. 2. c. 22. Caelaturam a Sculptura distinguit, solô materiae nomine: Generale>enim ei Sculptura est, at specialis caelatura, quae in auro, argento, aere, ferro operatur; praeter quae lignam, ebur, marmor, vitrum, gemmas etiam Sculptura complectitur. Certe Caelata proprie vasa dicuntur aurea vel argentea, in quibus signa vel sigilla intus aut extra eminentia expresla sunt, caelô, seu γλυφάνῳ: unde γεγλυμμένα Graecis, item ἀνάγλυφα, de qua voce supra. Virgilius tamen lignum caelatum dixit, Ecl. 3. v. 37. sed improprie ac Poetice: at gemmas caelatas non legimus apud Auctores, sed sculptas vel scalptas etc. Caelatura autem interdum totad, interdem dimidiatas, figuras exstantes ostendebat, ac praecipue in argenteis olim vasis locum habuit. Graeci Τορευτικηὸ dixêre, et τόρευμα, opus hôc modô caelatum. Et quidem simulacra, quae non tota extarent eminerentque, πρόςτυπα dixerunt iidem, Latini crustas; quae vero tota extabant, ἔκτυπα, ἐκφανῆ et περιφανῆ: utraque, emblemata; quae de poculis et vasis revelli poterant ac rursus illigari, uti latius dicemus infra ubi de vasis Ectypis et Prostypis, item in vocibus Crusta et Embiema. Quibus omnibus quod carebat, dicebatur Argentum purum. Cuiusmodi vascula ex puro argento qui faciebant, Vascularii dicti sunt, a Caelatoribus, qui signa ac sigilla vasculis includenda caelabant, ubique distincti. Hinc Cicero Act. 6. in Verr. Instituit officinam Syracusis, inquit, in Regiam maximam palam Artifices omnes, Caelatores et Vascularios convocari iubet. Magni certe illi Artisrces, quorum Artem in argento caelando tantopere celebrat antiquitas, signis minoribus faciendis inclaruêre, nec Vascularii fuêre, ut Phidias et Polycletus: quorum illum Toreuticem ostendisle scribit Plinius, istum consummâsle. Quod enim Phidias sigilla et minora simulacra ex aere optime faceret, aperuit hôc modô Toreuticen et viam ostendit illi Arti, quae istusmodi sigilla in scyphis argenteis caelaret. Unde Pbidiaci toreuma caeli, apud martialem l. 4. Epigr. 39. v. 4. celebre. Antiquiorem tamen Toreuticen fuisse Phidiae, qui Olymp. 83. vixit, aetate, docet Salmas. ex Anacreonte, apud A. Gellium, quem vide ad Solinum. p. 1044. et seqq. Plura vero in hanc rem, hîc passim, inprimis supra, in voce Anaglypba, ubi de duplici Artis huius methodo; item hîc infra, ut et in voce Labor, et ubi de Toreutice. Non poslum tamen, qum Plinii locum addam, l. 33. c. 12. quô praecipuos Caelatores eorumque opera memorat: Mirum in auro caelando inclaruisse neminem, argentô multos. maxime tamen laudatus est mentor. Quatuor paria (scyphorum) ab eo omnino facta sunt: ac iam nullum extare dicitur.Varro et aereum signum eius babuisse scripsit. Proximi ab eo in admixatione Acragas et Boetbus, et Mys suêre. Exstant bodie omnium opera in Insula Rbodiorum, vide infra. Post bos celebratus est Calamis et Antipater et Stratonicus. Mox Cyzicenus Tauriscus. Item Ariston, et Eunicus Mitylenaei laudantur, et Hecataeus, et circa Magni Pompeii aetatem Praxiteles, Posidonius Epbesius, Laedus Stratiates -- zopirus --- Fuit dein Pytbeas, cuius binae unciae viginti vaenierunt --- Habuit et Teucer Crustarius famam. Subitoque Ars baec ita exolevit, ut solâ iam vetustate censeatur, usque adeo attritis caelaturis, ne sigura discerni possit, auctoritas constet. Ad quem locum vide Salmas. ubi supra. Opera vero Artificum hîc memoratorum fuere ista.Caelatorum Clarissimorum opera.Areopagita et Iudicium Orestis Satyrum in phiala, gravatunm in duobus scyphis, caelavit Zopirus H. S. XII. valoris. Bacchae Centaurique caelati in scyphis, acraganthis opus, in Insul. Rhodo, in Templo Liberi Patris aslervatum. Cocos, magiriscia appellatos, parvulis potoriis, sed e quibus ne quidem exempla liceret exprimere, fecit Pytheas. Cupidines, Myos opus, in Aede praefata Insul. Rhodi, asservati. Diomedes et Ulysses Palladium surripientes, in phialae erant emblemate, quam Pytheas caelavit, cuiusque binae unciae viginti libris vaenierunt. Proelia armatosque caelavit Laedus Stratiates. Satytum in phiala, gravatum somnô, collocâsle veriûs, quam caelâsle dictus est Scratonicus. Scyphorum paria quatuor, fecit Mentor: quorum nullum amplius extare aevô, scripsit Plin. loc. cit. Silenus, Myos opus, in Aede Liberi Patris, de qua supra, asservatus. Venatio in Scyphis, Acraganthis, magnam habuit famam: quam tamen alii Myi adscribunt. Ulysle et Diomedes Palladium surripientes, vide Diomedes. Sed et Boethi, non minus, ac Acragantis et myos opera, clara fuêre: apud Lyndiam minervam assernata.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.